monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 18
Sed post eiusdem Filii Dei ascensionem a Patre et per ipsum Filium, ut ipse promiserat Spiritus sanctus, advenit, quia tota terra in superna dulcedine stillabat, quoniam coelestis panis in mundo manserat, quem infideles transitorie quasi in rumore neglexerant, fideles autem cum omni devotione susceperant. Quia ergo Verbum incarnatum erat, aperte Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit, quoniam de Spiritu sancto Filius conceptus est qui in praedicatione sua mundum ad veritatem convertit. Et quoniam etiam apostoli per eumdem Filium docti erant, ipse Spiritus sanctus ita in calore suo perfudit eos, ut diversis linguis anima et corpore loquerentur, quoniam in eis anima corpori dominabatur, sic illis clamantibus quod in vocibus eorum totus orbis terrarum commoveretur.